Hľadaný výraz: Mt 19,13-15; Mk 10,13-16; Lk 18,15-17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis. 14 Iesus vero ait: “ Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum ”. 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.

13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis. 14 At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “ Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. 15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ”. 16 Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.

15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos. 16 Iesus autem convocans illos dixit: “ Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. 17 Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud ”.

1

mail   print   facebook   twitter